歌词
CHAPTER 36
SENTENTIAE ANTīQVAE
1.Dīxitque Deus:"Fīat lūx."Et facta est lūx.
2.Fatendum est nihil dē nihilō posse fierī.
3.Magnae rēs nōn fīunt sine perīculō.
4.Hīs rēbus cognitīs,ille suōs hortātus est nē timēerent.
5.Omnia fīent quae fierī aequum est.
6"Pater,ōrō tē ut mihi ignōscās.""Fiat."
7.Dum loquimur, fūgerit invida aetās:carpe diem!
8.Carpāmus dulcia;post enim mortem cinis et fābula fiēs.
9.Ante senectūtem cūrāvī ut bene vīverem;in senectūte cūrō ut bene moriar.
10.Solōn dīxit sē fierī cotīdiē aliquid addiscentem.
11.Caret pectus tuum inānī ambitiōne?Caret īrā et timōre mortis?Ignōscis amīcīs?Fīs lēnior et melior,accēdente senectūte?
12.Hoc dūrum est;sed levius fit patientiā quidquid corrigere est nefās.
13.Sapiāmus et cēdāmus!Leve fit onus quod bene fertur.
14.Ego vōs hortor ut amīcitiam omnibus rēbus hūmānīs antepōnātis--vae illīs quī nūllōs amīcōs habent!
15.Petō ā vōbīs ut patiāminī mē dē studiīs hūmānitātis ac litterārum loquī.