歌词
CHAPTER 34
SENTENTIAE ANTīQVAE
1.Cēdāmus Phoebō et,monitī,meliōra sequāmur.
2.Nam nēmō sine vitiīs nāscitur;optimus ille est quī minima habet.
3.Mundus est commūnis urbe deōrum atque hominum;hī enim sōlī, ratiōne ūtentēs,iūre ac lēge vīvunt.
4.Tardē sed graviter vir sapiēns īrāscitur.
5.Quae cum ita sint,Catilīna,ēgredere ex urbe;patent portae;proficīscere;nōbīscum versārī iam diūtius nōn potes;id nōn feram,nōn patiar.
6.Cūra pecūniam crēscentum sequitur et dīves male dormit.
7.Sī in Britanniam profectus essēs,nēmō in illā tantā īnsutā iūre perītior fusset.
8.Nisi laus nova nāscitur etiam vetus laus in incertō iacet ac saepe āmittitur.
9.Spērō autem mē secūtum esse in libellīs meīs tālem temperantiam ut nēmō bonus dē illīs querī possit.
10.Hōrae quidem et diēs et annī discēdunt;nec praeteritum tempus umquam revertitur,nec quid sequātur potest scīrī.
11.Nōvistī mōrēs mulierum: dum mōliuntur, dum cōnantur, dum in speculum spectant, annus lābitur.
12.Amīcitia rēs plūrimās continet; nōn aquā, nōn igne in plūribus lo cīs ūtimur quam amīcitiā.
13.Homō stultus !Postquam dīvitiās habēre coepit, mortuus est !
14.ō passī graviōra,dabit deus hīs quoque fīnem.