歌词
CAPVT XVII
SENTENTIAE ANTīQVAE
1. Salvē, bone amīce, cui fīlium meum heri commīsī.
2. Dionysius, dē quō ante dīxī,
ā Graeciā ad Siciliam per tempestātem brevem sed potentem nāvigābat.
3. Multī cīvēs aut ea perīcula quae imminent nōn vident aut ea quae vident neglegunt.
4. Bis dat quī cito dat.
5. Quī coepit, dīmidium factī habet. Incipe!
6. Levis est fortūna: id cito reposcit quod dedit.
7. Fortūna eum stultum facit quem nimium amat.
8. Nōn sōlum fortūna ipsa est caeca sed etiam eōs caecōs facit quōs semper adiuvat.
9. Bis vincit quī sē vincit in victōriā.
10. Simulātiō dēlet vēritātem, sine quā nōmen amīcitiae valēre nōn potest.
11. Virtūtem enim illīus virī amāvī, quae cum corpore nōn periit.
12. Turbam vītā. Cum hīs vīve quī tē meliōrem facere possunt;
illōs admitte quōs tū potes facere meliōrēs.