歌词
CHAPTER 29
SENTENTIAE ANTīQVAE
1.Omnia vincit Amor;et nōs cēdāmus Amōrī.
2.Urbem clārissimam condidī;mea moenia vīdī;explēvī cursum quem Fāta dederant.
3.Ita dūrus erās ut neque precibus mollīrī possēs
4.Nēmō quidem tam ferōx est ut nōn mollīrī possit,cultūrā datā.
5.Difficile est saturam nōn scrībere;nam quis est tam patiēns malae urbis ut sē teneat?
6.Fuit quondam in hāc rē pūblicā tanta virtūs ut virī fortēs cīvem perniciōsum ācriōribus poenīs quam acerbissimus hostem reprimerent.
7.Ita praeclāra est recuperātiō līberātis ut nē mors quidem in hāc rē sit fugienda
8.Nē ratiōnēs meōrum perīculōrum ūtilitātem reī pūblicae vincant.
9.Eō tempore Athēniēnsēs tantam virtūtem praestitērunt ut decemplicem numerum hostium superārent, et hōs sīc perterruērunt ut in Asiam refugerent.
10.ōrātor exemplum dignum petat ab Dēmosthene illō, in quō tantum studium tantusque labor fuisse dīcuntur ut impedīmenta nātūrae dīligentiā industriāque superāt.
11. Praecepta tua sint brevia ut cito mentēs plūrium discipulōrum ea discant teneantque memoriā fidēlī.
12. Nihil tam difficile est ut nōn possit studiō invēstīgārī.
13. Bellum autem ita suscipiātur ut nihil nisi pāx quaesīta esse videātur.
14. Tanta est vīs probitātis ut eam etiam in hoste dīligāmus.