歌词
CAPVT XVI
SENTENTIAE ANTīQVAE
1. Quam dulcis est lībertās!
2. Labor omnia vīcit.
3. Fortūna fortēs adiuvat.
4. Quam celeris et ācris est mēns!
5. Polyphēmus erat mōnstrum horrendum, īnfōrme, ingēns.
6. Varium et mūtābile semper fēmina.
7. Facile est epigrammata bellē scrībere, sed librum scrībere difficile est.
8. īra furor brevis est; animum rege.
9. Ars poētica est nōn omnia dīcere.
10. Nihil est ab omnī parte beātum.
11. .Liber meus hominēs prūdentī cōnsiliō alit.
12. Māter omnium bonārum artium sapientia est.
13. Clēmentia rēgem salvum facit;
nam amor omnium cīvium est inexpugnābile mūnīmentum rēgis.
14. Vīta est brevis; ars, longa.
15. Breve tempus aetātis autem satis longum est ad bene vīvendum.
16. Vīvit et vīvet per omnium saeculōrum memoriam.