歌词
CAPVT XVI
Juvenal Explains His Impulse to Satire
Semper ego audītor erō?
Est turba poētārum in hāc urbe—ego igitur erō poēta!
Sunt mīlia vitiōrum in urbe—dē istīs vitiīs scrībam!
Difficile est saturam nōn scrībere.
Sī nātūra mē adiuvāre nōn potest, facit indignātiō versum.
In librō meō erunt omnia facta hominum—timor, īra, voluptās, culpa, cupiditās, īnsidiae.
Nunc est plēna cōpia vitiōrum in hāc miserā urbe Rōmae!
On a Temperamental Friend
Difficilis facilis, iūcundus acerbus—es īdem:
nec tēcum possum vīvere nec sine tē.