歌词
CAPVT XV
Cyrus’ Dying Words on Immortality
ō meī fīliī trēs, nōn dēbētis esse miserī.
Ad mortem enim nunc veniō,
sed pars meī, animus meus, semper remanēbit.
Dum eram vōbīscum, animum nōn vidēbātis,
sed ex factīs meīs intellegēbātis eum esse in hōc corpore.
Crēdite igitur animum esse eundem post mortem,
etiam sī eum nōn vidēbitis, et semper cōnservāte mē in memoriā vestrā.
Fabian Tactics
Etiam in senectūte Quīntus Fabius Maximus erat vir vērae virtūtis
et bella cum animīs adulēscentis gerēbat.
Dē eō amīcus noster Ennius, doctus ille poēta, haec verba ōlim scrīpsit:
“ūnus homō cīvitātem fortūnātam nōbīs cūnctātiōne cōnservāvit.
Rūmōrēs et fāmam nōn pōnēbat ante salūtem Rōmae.
Glōria eius, igitur, nunc bene valet et semper valēbit.”