歌词
CHAPTER 26
SENTENTIAE ANTīQVAE
1.Senectūs est loquācior.
2.Tua cōnsilia omnia nōbis clāriōra sunt quam lūx.
3.Quaedam remedia graviōra sunt quam ipsa perīcula.
4.Eō diē virōs fortissimōs atque amantissimōs reī pūblicae ad mē vocāvī.
5.Quī imperia libēns accēpit, partem acerbissimam servitūtis vītat.
6.Iūcundissima dōna, ut āiunt, semper sunt ea quae auctor ipse cāra facit.
7.Beātus sapiēnsque vir forum vītat et superba līmina potentiōrum cīvium.
8.Quid est turpius quam ab aliquō illūdī?
9.Quid enim est stultius quam incerta prō certīs habēre, falsa prō vērīs ?
10.Saepe mihi dīcis,cārissime amīce:"Scrībe aliquid magnum;dēsidiōsissimis homō es. "
11.Verba currunt;at manus notāriī est vēlōcior illīs;nōn lingua mea, sed manus eius,labōrem perfēcit.
12.Multī puntant rēs bellicās graviōrēs esse qum rēs urbānās; sed haec sententia mūtanda est,nam multae rēs urbānae sunt graviōrēs clāriōrēsque quam bellicae.
13.Invītātus ad cēnam, manū sinistrā lintea nrglegentiōrum sustulistī. Hoc salsum esse putās?Rēs sordidissima est !Itaque mihi linteum remitte.