歌词
CAPVT XVIII
SENTENTIAE ANTīQVAE
1. Possunt quia posse videntur.
2. Etiam fortēs virī subitīs perīculīs saepe terrentur.
3. Tua cōnsilia sunt clāra nōbīs;
tenēris scientiā hōrum cīvium omnium.
4. Malum est cōnsilium quod mūtārī nōn potest.
5. Fās est ab hoste docērī.
6. Eō tempore erant circēnsēs lūdī,
quō genere levī spectāculī numquam teneor.
7. Haec est nunc vīta mea:
admittō et salūtō bonōs virōs quī ad mē veniunt;
deinde aut scrībō aut legō;
post haec omne tempus corporī datur.
8. Nihil igitur mors est, quoniam nātūra animī habētur mortālis.
9. Amor miscērī cum timōre nōn potest.
10. Numquam enim temeritās cum sapientiā commiscētur.
11. Dīligēmus eum quī pecūniā nōn movētur.
12. Laudātur ab hīs; culpātur ab illīs.
13. Probitās laudātur—et alget.