歌词
Dolorum solatium,
Laborum remedium,
Mihi mea cithara,
Nunc quo major dolor est,
Justiorque moeror est
Plus est necessaria.
Strages magna populi,
Regis mors et filii,
Hostium victoria,
Ducum desolatio,
Vulgi desperatio,
Luctu replent omnia.
Amalech invaluit
Israel dum corruit,
Infidelis jubilat
Philistaea
Dum lamentis macerat
Se Judaea.
Insultat fidelibus Infidelis populus;
In honorem maximum
Plebs adversa,
In derisum omnium
Fit divina.
Insultantes inquiunt:
“Ecce de quo garriunt,
Qualiter hos perdidit
Deus summus,
Dum a multis occidit
Dominus prostratus.”
Quem primum his praebuit,
Victus rex occubuit;
Talis est electio Derisui,
Talis consecratio Vatis magni.
Saul regum fortissime,
Virtus invicta Jonathae,
Qui vos nequit vincere,
Permissus est occidere.
Quasi non esset oleo
Consecratus dominico,
Scelestae manus gladio
Jugulatur in praelio.
Plus fratre mihi Jonatha,
In una mecum anima,
Quae peccata, quae scelera,
Nostra sciderunt viscera
Expertes montes Gelboe,
Roris sitis et pluviae,
Nec agrorum primitiae
Vestrae succurrunt incolae.
Vae, vae tibi, madida
Tellus caede regia
Quare te, mi Jonatha,
Manus stravit impia?
Ubi Christus Domini,
Israelque inclyti,
Morte miserabili.
Sunt cum suis perditi?
Planctus, Sion filiae,
Super Saul sumite,
Largo cujus munere
Vos ornabant purpurae.
Tu mihi nunc, Jonatha,
Flendus super omnia,
Inter cuncta gaudia
Perpes erit lacryma.
Heu cur consilio
Acquievi pessimo,
Ut tibi praesidio
Non essem in praelio?
Vel confossus pariter
Morirer feliciter,
Quum, quod amor faciat,
Majus hoc non habeat.
Et me post te vivere
Mori sit assidue,
Nec ad vitam anima
Satis est dimidia.
Vicem amicitiae
Vel unam me reddere,
Oportebat tempore
Summae tunc angustiae;
Triumphi participem
Vel ruinae comitem,
Ut te vel eriperem
Vel tecum occumberem,
Vitam pro te finiens,
Quam salvasti totiens,
Ut et mors nos jungeret
Magis quam disjungeret.
Infausta victoria
Potitus, interea,
Quam vana, quam brevia
Hic percepi gaudia
Quam cito durissimus
Est secutus nuntius,
Quem in sua anima
Locuta est superbia
Mortuos quos nuntiat
Illata mors aggregat,
Ut doloris nuntius
Doloris sit socius.
Do quietem fidibus:
Vellem ut et planctibus
Sic possem et fletibus
Caesis pulsu manibus,
Raucis planctu vocibus
Deficit et spiritus.
专辑信息