歌词
Mundus est in varium sepe variatus
Et a status ordine sui degradatus:
Ordo mundi penitus est inordinatus,
Mundus nomine tenus stat, sed est prostratus.
Sperabamus, quod adhuc quisquam remaneret,
Mundum qui precipitem dando sustineret,
Pleno cornu copie munera preberet,
Nomen largie, sed et rem, quod plus est, haberet.
Mundus ergo labitur, nullus hunc sustentat;
Currit, cadit, corruit, quis eum retentat,
Largitatis semitas nemo iam frequentat
Actus largi strenuos nemo representat
Hec dum nudo nudam se propter hoc iniungit,
Manu, lingua, labiis palpat, lingit, ungit;
At venus medullitus scalpit, prurit, pungit!
专辑信息
1.Quid Agam
2.Veritas Simplex
3.Miser
4.Ordu Languet
5.O Varium Fortune
6.Ingordin Et Ingordan
7.Magnum Detrimentum
8.In Orbem Universum
9.De Mundi Statu
10.Causa Ludi
11.Custodes Sunt Raptores
12.Vitium In Opere
13.Chou Chou Sheng - Preces Ad Imperatoream